Proverbs 26

Nix in aestate et pluviae in messe, etc., usque ad quod Arianae tempestatis calamitas probavit. Verba comparat avibus, etc., usque ad de quibus: Matth. 16.. . Non sunt contraria; utrumque enim pro tempore et personarum diversitate concordat; dum et stultus contemnit, quia non recipit sapientiam: et stulta superbia a sua dejicitur stultitia, unde: II Cor. 12.. . Potest sapiens stultum mittere nesciens, nec tamen sapientiae suae gloriam perdit: quia de ignoto, bonum quod audierat, credit. Sed et qui haereticum sciens mittit ad praedicandum, claudus est pedibus: quia et operis boni foris incessum amisit, et interiora sui sensus haustu stultitiae debriat. . Spina nascitur in manu temulenti, etc., usque ad aut vituperationem quaerit aliorum. . Canis vomens cibum quo pectus ejus premebatur, abjicit, etc., usque ad quam post confessionem, dum appetunt, resumunt. In judicium ergo in hunc mundum veni Joan. 9., ut qui non vident videant, et qui vident, caeci fiant Eccl. 10.. Multi cum verba exhortationis audiunt, etc., usque ad in suis jacere pravitatibus non desistunt. . etc. Septem viri loquentes sententias, etc., usque ad et multos perfecisse monstraverunt. Noli verbis contendere, ad nihilum utile est nisi ad subversionem audientium. Quicunque simplex sensu est et duobus inter se jurgantibus, mordaci sermone capta ejus aure, cito incipit quasi canis latrare et contentiones generare, sed sapiens omnino vitat. . .
Copyright information for VulgGlossa